Thursday, December 4, 2008

LaFontaine in Latin: Cicada et Formica



Today's podcast is the audio for one of the fables in Porta Latina: Fables of La Fontaine in a Latin Version by Frank Gardner Moore (available for free from Google Books). You can find out more about this particular fable at my Aesop website.
1. Cicada et Formica
Cicada quaedam,
quae per totam aestatem cantaverat,
cum iam saeviret Aquilo,
nihil cibi,
ne muscae quidem vel vermiculi particulam,
invenire poterat.
Itaque, ut famem quereretur,
ac frumenti aliquantulum peteret,
quo ad ver proximum viveret,
ad vicinam iit formicam.
"Ante messem," inquit,
"omne reddam una cum faenore,
ita me, miserum animal, di servent!"
Formica autem,
quae raro mutuum dat,
huic scilicet vitio minime dedita,
"Quid," inquit, "aestate fecisti?"
"Die ac nocte semper canebam."
"Canebasne? Bene est!
Ergo nunc salta!"

No comments: