Sunday, December 14, 2008

LaFontaine in Latin: De Rana et Bove



Today's podcast is the audio for one of the fables in Porta Latina: Fables of La Fontaine in a Latin Version by Frank Gardner Moore (available for free from Google Books). You can find out more about this particular fable at my Aesop website.
2. Rana quae se Bovi parem redddere vult
Rana quaedam,
bovem pulcherrimum conspicata,
quamquam
ipsa
vix maior quam ovum erat,
nitendo atque inflando
parem se illi reddere
conabatur.
"Vide," inquit,
"soror mea,
satisne hoc est? Dic!
Nonne aeque iam magna sum?
"Haudquaquam."
"At nunc me vide!"
"Nihil est."
"Ecce autem!"
"Ne nunc quidem
quicquam agis."
Ita illa
misere nitendo se rupit.

No comments: