Saturday, December 27, 2008

LaFontaine in Latin: Muli Duo



Today's podcast is the audio for one of the fables in Porta Latina: Fables of La Fontaine in a Latin Version by Frank Gardner Moore (available for free from Google Books). You can find out more about this particular fable at my Aesop website.
4. Muli Duo
Muli duo -
avenam alter,
alter argentum -
portabant.
Hic,
oneris sui conscius,
quod nullo pretio deponere vellet,
sublatis pedibus
superbus ambulabat,
cum quateret tintinnabulum.
Subito latrones adsunt,
qui
argenti causa
impetu facto
hunc frenis arreptis sistunt;
resistentem primo,
tum gementem suspirantemque
fustibus male mulcant.
"Num hoc," inquit
"mihi promittebant?
Alter ille,
qui me sequitur,
ex periculo se eripuit,
in quod ipse incidi
ut perirem!"
Tum alter
"Haud semper," inquit,
"summum munus sustinere prodest.
Si dominus tuus
pistor tantum esset,
ut meus,
haud ita doleres."

No comments: