Saturday, January 3, 2009

LaFontaine in Latin: Lupus et Ciconia



Today's podcast is the audio for one of the fables in Porta Latina: Fables of La Fontaine in a Latin Version by Frank Gardner Moore (available for free from Google Books). You can find out more about this particular fable at my Aesop website.
5. Lupus et Ciconia
Lupo cuidam
os,
quod nimis avide (ut fit) rodebat,
in gutture haesit,
ut paene periret,
quippe qui
ne vocem quidem
emittere posset.
Accidit forte
ut praeteriret ciconia,
quam
signo quodam
ad se vocavit ille.
Accurrit igitur
et os
quam celerrime extraxit.
Inde pretium poposcit.
"Pretiumne," inquit,
"ultro poscis?
Ridicula res est!
Nonne satis est praemii
e gutture meo
collum retraxisse?
Abi, ingrata!
Cave
ne te aliquando opprimam!"

No comments: