Saturday, January 10, 2009

LaFontaine in Latin: Vas Fictile et Vas Ferreum



Today's podcast is the audio for one of the fables in Porta Latina: Fables of La Fontaine in a Latin Version by Frank Gardner Moore (available for free from Google Books). You can find out more about this particular fable at my Aesop website.
6. Vas Fictile et Vas Ferreum
Vas ferreum
amico suo, vasi fictili,
cum iter proposuisset,
hoc
"Benigne," inquit;
"domi melius ad focus manebo.
Nam ita sum fragile,
ut ex isto itinere
vix frustum mei rediturum sit.
Tibi autem,
cui cutis durior,
nullam video causam
quin proficiscaris."
Cui illud
"Ego," inquit,
"te defendam;
si quid
tibi minabitur,
me interponam,
ut salvum sis."
Persuasit;
profecta sunt
tribus utrumque pedibus claudicando,
cum,
ubicumque aspera via erat,
alterum in alterum se impingerent. Itaque,
quamquam amicissima erant
et sine querela,
post centum fere passus
ab altero
fictile vas
fractum comminutumque est.
Proinde,
ne nobis quoque
tale quicquam accidat,
aequalibus tantum
nos societate coniungamus.

No comments: