Tuesday, February 3, 2009

Fabula: De Cervo in Bovium Stabulo



Today's podcast is the audio for one of the fables in Barlow's Aesop: Cervus in Bovium Stabulo, the story of the stag who tried to hide in a stable. You can find out more about this fable - including grammar commentary and English translation - at the Aesopus.Ning.com website.
Persecutus a canibus,
Cervus
ad stabulum bovium confugiebat
et ibi
totum corpus,
praeterquam cornua,
abscondebat.
Adibat stabulum Servus
et ille,
oscitanter et negligenter
huc et illuc oculos circumferens,
mox decessit.
Fortunae suae
nimis applausit
laetabundus Cervus
et sese tutissimum
autumabat.
Sed statim,
ipso Hero ingrediente locum,
et rebus curiosius perlustratis,
cornua Cervi detexit
et fustibus cum vicinis adoriebatur.
Here is the illustration of the fable by Francis Barlow:

No comments: