Friday, February 6, 2009

Fabula: De Leone et Mure



Today's podcast is the audio for one of the fables in Barlow's Aesop: Leo et Mus, the story of the foolish mouse who wanted to marry a lion. You can find out more about this fable - including grammar commentary and English translation - at the Aesopus.Ning.com website.
Leo, laqueo captus,
cum
ita se irretitum
videret
ut nullis viribus sese explicare posset,
Murem rogavit,
ut, abroso laqueo,
eum liberaret,
promittens
tanti beneficii
se non futurum immemorem.
Quod
cum Mus prompte fecisset,
Leonem rogavit
ut filiam eius
sibi traderet in uxorem.
Nec abnuit Leo
ut benefactori suo rem gratam faceret.
Nova autem nupta,
ad virum veniens,
cum eum non videret,
casu
illum pede pressit
et contrivit.
Here is the illustration of the fable by Francis Barlow:

No comments: