Sunday, February 22, 2009

Fabula: De Lupo et Agno



Today's podcast is the audio for one of the fables in Barlow's Aesop: De Lupo et Agno, the story of the wolf and the lamb at the stream. You can find out more about this fable - including grammar commentary and English translation - at the Aesopus.Ning.com website.
Sitibundus Lupus,
dum ad caput fontis accedit
ut sitim levaret,
videt innocentem Agnum,
procul
fluminis umorem haurientem.
Accurrit igitur;
Agnum increpat
quod vitreum turbavit fontem.
Trepidus
ad haec supplicavit Agnus
in innocentem ne saeviret;
se quidem,
cum tam longe infra biberet,
potum Lupi
ne potuisse quidem turbare,
nedum voluisse.
Lupus
contra fremebundus intonat,
“Quid vanas sacrilege innectis moras?
Pater, Mater, et omne tuum invisum genus
sedulo mihi et semper adversantur.
Tu autem
hodie mihi poenas dabis!”
Here is the illustration of the fable by Francis Barlow:

No comments: