Sunday, February 8, 2009

Fabula: De Testudine et Aquila



Today's podcast is the audio for one of the fables in Barlow's Aesop: Aquila et Testudo, the story of how the turtle raced an eagle. You can find out more about this fable - including grammar commentary and English translation - at the Aesopus.Ning.com website.
Certamen inire
voluit Testudo reptilis
cum Aquila velocissima.
Locus designatus est
et,
qui spatio trium dierum
ad propositum locum
prius venerat,
victor salutaretur.
Aquila
tardigradam contempsit Testudinem,
autumans
se alarum impetu
posse
brevissime ad locum avolare.
Negligens igitur secessit,
aliis intenta,
sed Testudo
indefatigabili labore et sollertia
infra tempus et ante Aquilam
arrepsit ad locum
et omnium calculis
victor evasit.
(There is no Barlow image for this fable.)

No comments: