Tuesday, June 16, 2009

Latin Via Proverbs: Group 111



Today's podcast is the audio for one of the groups of proverbs in Latin Via Proverbs: 4000 Proverbs, Mottoes and Sayings for Students of Latin (available from Lulu.com). You can find out more about these proverbs - including grammar commentary and English translation - at the Latin Via Proverbs website.
1435. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum.

1436. Sine Cerere et Baccho friget Venus.

1437. Omne aevum curae, cunctis sua displicet aetas.

1438. Cibus immodicus et animae et corpori nocet.

1439. Mella sub ore tenet, corde venena fovet.

1440. Praebet candoris lac nigri vacca coloris.

1441. Unus lanius non timet multas oves.

1442. Sus magis in caeno gaudet quam in fonte sereno.

1443. Astra tenent animam, cetera tellus habet.

1444. Mors omnes homines manet, divites et pauperes.

1445. Pauper ubique iacet, dum sua bursa tacet.

1446. Propheta in sua patria honorem non habet.

1447. Bona fama in tenebris proprium splendorem obtinet.

No comments: