Monday, June 1, 2009

Latin Via Proverbs: Group 99



Today's podcast is the audio for one of the groups of proverbs in Latin Via Proverbs: 4000 Proverbs, Mottoes and Sayings for Students of Latin (available from Lulu.com). You can find out more about these proverbs - including grammar commentary and English translation - at the Latin Via Proverbs website.
1287. Alia vita alios mores postulat.

1288. Aliud noctua sonat, aliud cornix.

1289. Homo semper aliud, fortuna aliud cogitat.

1290. Non uni dat cuncta deus.

1291. Bis dat qui cito dat.

1292. Nil dat qui munera tardat.

1293. Deo dat qui pauperi dat.

1294. Vere amat qui gratis amat.

1295. Quidquid micat non est aurum.

1296. Nemo hunc amat qui verba nuntiat mala.

1297. Qui vitat molam, vitat farinam.

1298. Qui non laborat, non manducat.

1299. Qui me amat, amat et canem meum.

1300. Quaelibet vulpes caudam suam laudat.

1301. Sibi parat malum qui alteri parat.

1302. Ex vitio alterius sapiens emendat suum.

1303. Fortuna multis dat nimis, satis nulli.

1304. Nulli per ventos assa columba volat.

No comments: